Quo Rev.dus Zed Rev.do Ioanni Hunwicke gratias persolvit

Posted March 13, 2019 12:48 pm by Fr. John Zuhlsdorf

Quo Rev.dus Zed Rev.do Ioanni Hunwicke gratias persolvit

Premite et emite!
Apud paginas Rev.di Ioannis Hunwicke [HOC], et verba exarata erga me clementia benedicentiaque nuper repperi et magno spe gravido nuntio perfruitus sum.  Exempli et animi gratia:
Res mira! Hodie ridentem inveni magnum et carum pontificem! Quem saepe lugentem, miserum inveneram, quinimmo paene flentem, tot miseriis adflictum propter vulnera in Ecclesiam Militantem his temporibus illata, hodie palam gaudentem aspexi. “Cur Domne laetaris?” rogavi. “Propter tuum Zuhlsdorfium” respondit “virum lepidum et ad cor meum, qui mirabiliter prae Mundi oculis exhibuit amicum meum Ganganelli, meum in Sede Petrina sub nomine Clementis XIV successorem. Tot poculis huius papae et imagine et armis adornatis

Read more ... http://wdtprs.com/blog/

Send this to a friend